Miliarium Pinacotheca | Notae | Nexus externus | Tabula navigationis0003III, 05708

Imperium RomanumVectura


lapisviamcivitateRomaurbesDigestorumAd Septimam LeucamColoniamad quintum lapidemAugustam Treverorumimperii RomaniSebatumPontis AeviImp<erator>Caes<ar>M<arcus> Opellius Severus MacrinusAug<ustus>Pont<ifex> Max<imus>Trib<uniciae>P<ater>P<atriae>Co<n>s<ul>ProconsulM<arcus> Opellius Antoninus DiadumenianusPrinc<eps>Ag<unto>HistoricusTheodorus MommsenSancti LaurentiiAustriaaureumLusitaniaBracaram AugustamAsturicam Augustam




Miliarium est lapis ad viam qui indicat quot milia passuum quidam locus a civitate quadam constituta abest. Haec civitas saepe Roma est, sed etiam aliae urbes loci esse possunt a quibus intervallum metatores metiuntur. Digestorum autem libris[1] docemur mille passus non a miliario urbis, sed a continentibus aedificiis numerandos esse.


Nonnulli loci nomen acceperunt a miliario ad quem situs erant, exempli gratia vicus Ad Septimam Leucam (hodie vulgo Sechtem) apud Coloniam et vicus ad quintum lapidem (hodie vulgo Quint) apud Augustam Treverorum. Nostris quoque temporibus nova pars urbis Romae ob situm ad quartum miliarium viae Appiae, sc. inter vias hodiernas Appiam Antiquam et Appiam Novam, nomine Quarto Miglio nuncupata est.


Haec miliaria in toto territorio pristini imperii Romani inveniuntur, exempli gratia apud Sebatum. Miliarii archetypum Pontis Aevi est, apud Sebatum simulacrum invenibis.




Inscriptio miliarii Sebati inventi


Hic lapis Sebati inscriptus est[2] :


Imp<erator> Caes<ar> M<arcus> Opellius Severus Macrinus pius felix Aug<ustus> Pont<ifex> Max<imus> Trib<uniciae> P<o>t<estat>is iterum (II) P<ater> P<atriae> Co<n>s<ul> (Proconsul) et M<arcus> Opellius Antoninus Diadumenianus nobiliss<imus> Caes<ar> Princ<eps> Iuventutis providentissimi Aug<usti> fecer<unt> [hoc milliarium vel hanc viam qui] ab Ag<unto> [abest] m<ilia> p<assuum> LVI


Huius miliarii inventi ope Historicus Theodorus Mommsen anno 1873 suam opinionem probavit Sebatum antiquum apud oppidum Sancti Laurentii hodiernum esse.



Pinacotheca |



Notae |



  1. ↑ Digesta 50,16,154


  2. ↑ CIL 0003III, 05708



Nexus externus |






Commons-logo.svg

Vicimedia Communia plura habent quae ad miliaria spectant.







Popular posts from this blog

Saint-André (Pyrenaeus Orientalis) Nexus interni Nexus externi | Tabula navigationisOpenStreetMapGeoNames66168De hoc commune apud cassini.ehess.frHuius communis pagina interretialisAmplifica

Index Asteroidum 167001-168000 Tabula navigationis

Remove specific words in a stringWhat is the difference between String and string in C#?How do I iterate over the words of a string?How do I read / convert an InputStream into a String in Java?Extract filename and extension in BashHow to replace all occurrences of a string in JavaScriptHow to check whether a string contains a substring in JavaScript?Does Python have a string 'contains' substring method?How do I check if a string contains a specific word?How do I convert a String to an int in Java?Why is char[] preferred over String for passwords?