Symbolum Index De origine et usu | De natura symboli | Nexus interni Notae | Bibliographia | Tabula navigationis

ConceptaSymboli


Symbolum (discretiva)Graecopercipibiliscolorfiguragestuslitteranotapicturasonusabstractamnotionemconsiliumpericulumidentitatemsemioticaeverbosignificatio compositionalisPlatonisCaesaremCiceronemIustinoPompeium TrogumPlinioCarolus Sanders PeircesimilitudineVocabulalinguae naturalisvoxscripturagestusconceptualisSaussureanumantea





Vide etiam paginam discretivam: Symbolum (discretiva)



Symbolum[1] (a Graeco σὑμβολον 'tessera; signum; pactum'), vel symbolus,[2] signum est, ex quo quid cognoscitur atque aliam rem repraesentare intellegitur. Symbolum res materialis sensu percipibilis est (sicut color figura gestus littera nota pictura sonus vel sim.), quae aliquam rem abstractam (sicut notionem consilium periculum identitatem) indicat.




IMAGO 1: Fere ubique octogono rubro subsistendi signum datur.


Studium symbolorum pars semioticae vel semiologiae est.




Index





  • 1 De origine et usu


  • 2 De natura symboli


  • 3 Nexus interni


  • 4 Notae


  • 5 Bibliographia




De origine et usu |


Σὑμβολον ductum est a verbo συμβάλλειν, cuius significatio compositionalis 'in unum iacere' est. Res in unum conferri possunt vel conveniendi causa, unde συμβολή 'congressus, commissura', vel comparandi causa, unde σὑμβολον 'res comparabilis', et quidem dimidiatae aut fractae rei pars, quae, si cum altera parte comparatur, rem integram ostendit. Quod fragmentum rem, ex qua fractum est, indicat. Itaque symbolum tamquam tessera est, ex qua quid cognosci potest.


Famosissimum est illud Platonis[3]: unumquemque σύμβολον (symbolum) hominis esse alterum sui dimidium semper quaerentem.


Vocabulum de quo hic agitur in duorum generum figuris consistit, nam apud antiquissimos scriptores masculine dicebatur, apud posteriores autem in neutri generis figuras cadebat. Apud Caesarem, Ciceronem, ceterosque scriptores aureae Latinitatis non invenitur, exceptis quidem Iustino,[4] qui Pompeium Trogum referre videtur, et Plinio,[5] cuius ex textu, utrum de masculino genere an neutro agatur, non patefit.



De natura symboli |




IMAGO 2: Signum Saussureanum


Symbolum non quodlibet signum est. Carolus Sanders Peirce rationem significativam symboli ceterorumque signorum quam optime explicuit, cum inter iconem et indicem et symbolum discrimen fecit. Symbolum, contra iconem, nulla similitudine ad rem quam significat refertur; contra indicem autem symbolum ex re quam indicat nulla ratiocinatione intellegi potest, sed separatim discendum memoriaque tenendum est.


Vocabula linguae naturalis praecipue symbola sunt. Itaque cum de signis linguisticis loquimur, maxime de symbolis agimus. Constat enim signo linguistico binas esse facies, quarum una, significans quod dicitur, materialis est (sicut vox articulata, scriptura, gestus), et altera (significatum quod dicitur) conceptualis est. Exemplo est signum Saussureanum in IMAGINE 2 descriptum, in quo significans vel imago acustica ad significatum vel notionem 'tree' refertur. Quae symbolizatio arbitraria est, quia ratio significativa significantis et significati in sola conventione posita est. Quo fit, ut etiam pacticia et mutabilis sit, nam notio 'tree' treow antea fuit.


Nexus interni


  • Insigne

  • Imago

  • Logotypus

  • Symbolismus (artes)

  • Symbolismus religiosus

  • Symboli pacis

  • Vexillum


Notae |



  1. Serv In Aen. 4.332; 7.637.


  2. Plaut. Bacch. 263; Pseud. 57; Iustin. 2.12.


  3. Convivium 191d.


  4. Hist. 2.12 "symbolos proponi et saxis proscribi curat."


  5. Nat. 33.11 "ungulum vocabant, postea et Graeci et nostri symbolum"



Bibliographia |


  • Bruce-Mitford, Miranda (2004) The Illustrated Book of Signs & Symbols. Barnes & Noble Books.

  • Chafe, Wallace L. (1967) Language as Symbolization. Languagw 63: 57-91.








Popular posts from this blog

Saint-André (Pyrenaeus Orientalis) Nexus interni Nexus externi | Tabula navigationisOpenStreetMapGeoNames66168De hoc commune apud cassini.ehess.frHuius communis pagina interretialisAmplifica

Index Asteroidum 16001-17000 Tabula navigationis

Was Objective-C really a hindrance to Apple software development? Announcing the arrival of Valued Associate #679: Cesar Manara Planned maintenance scheduled April 23, 2019 at 23:30 UTC (7:30pm US/Eastern)Was there any commercially available graphical interfaces before the apple Lisa?What was the first language with regexes?Unknown Apple to VGA adapterWhat was this Apple external CRT monitor that looked like an iMac G3?A good method for formatting a modern device in HFS (Not HFS+)What Apple computers are shown in this MacBook Pro Reveal video?Help identify old Apple game from 80s (Apple II, Apple IIGS)First language designed to be embedded?What exactly did Sony contribute to the original Apple PowerBook?How was it back then in 1984, when the Apple II had color, and the new Macintosh didn't?