Nuptiae Macedonum et Persarum (324 a.C.n.) Coniugia in fontibus nominatim relata | Notae | Bibliographia | Tabula navigationis
NuptiaeCenaeAlexander Magnus324 a.C.n.Ars convivialis MacedonicaArs convivialis PersicaSusa
324 a.C.n.Alexandri MagniSusaChareteDuridis Samii
Nuptiae Macedonum et Persarum sive octoginta[1] seu nonaginta[2] sive duo et nonaginta[3] aut etiam centum[4] anno 324 a.C.n. uno quodam die vernali iussu Alexandri Magni celebratae sunt. Cena nuptialis iuxta urbem Susa habita est et a Charete sic descripta:
- Chares libro decimo historiae Alexandri ait, sublato Dario, suas amicorumque nuptias eum celebrasse thalamis nonaginta duobus in eodem loco structis ac cenaculo quod lectos centum capere posset. Stragulis nuptialibus, quorum pretium fuerunt argenteae minae viginti, quemque lectum exornatum fuisse, regium vero pedibus insuper aureis. In id convivium etiam privati hospites sunt omnes admissi; ex adverso vero sibi et reliquis sponsis, illius iussu accubuerunt nauticarum et pedestrium copiarum duces reliqui, et legati, et quotquot in aula peregrini versarentur. Exornatum fuit id cenaculum sumptuose et magnifice pannis linteisque magni pretii, sub quibus alia fuerunt purpurea, phoenicea, auroque intexta. Ut autem firmum esset id tabernaculum ac domicilium, columnis, viginti cubitos altis, falciebatur, aureis argenteisve laminis opertis ac gemmatis. Expansa per circuitum erant aulaea pretiosa belluataque tapetia, auro lucentia, auratis argentatisque regulis suspensa. aulae circuitus stadiorum quattuor fuit. Ad tubarum sonos et in illis tum nuptiis cenatum est, et in alias si quando libaret diis, ut in totius exercitus id conspectu fieret. Quinque diebus peractae sunt nuptiae. Ministri fuerunt perquam multi Graeci, Barbari et ex India. Praestigiatores lepidi fuerunt Scymnus Tarentinus, Philistides Syracusius, Heraclitus Mytilenaeus, cum quibus Alexis Tarentinus rhapsodus ingenii dexteritatisque suae specimen exhibuit. Adfuerunt et absque cantu citharam pulsantes Cratinus Methymnaeus, Aristonymus Atheniensis, Athenodorus Teius; cantantes citharam pulsaverunt Heraclitus Tarentinus et Aristocrates Thebanus. Accesserunt qui ad sonos tibiarum canerent Dionysius Heracleotes et Hyperbolus Cyzicenus, tibicines vero qui primum Pythicum cecinerunt, deinde cum choris modulati sunt Timotheus, Phrynichus, Caphisias, Diophantus et Euius Chalcidensis. Iam inde, quos Dionysocolaces nominare solebant, Alexandro colaces nuncupati sunt, ob larga munera quibus ab eo sunt donati, id quod gratum Alexandro fuit. Tragoedias egerunt Thessalus, Athenodorus, Aristocritus; comoedias Lycon, Phormion, Ariston. Adfuit et saltator Phasimelus. Missae tum ad regem coronae partim a legatis, partim a reliquis, talentis decies mille ac quingentis sunt aestimatae (apud Athenaei Deipnosophistas 538b; versio Dalechampii).
Addere oportet verba quae e Duridis Samii historiis citavit Athenaeus:
- Sedebant in cenis heroës, non accumbebant: qui mos, ut inquit Duris, etiam interdum servabatur apud Alexandrum regem. Is enim aliquando sex milia ducum sellis aureis et argenteis veste purpurea stratis sedentes ac reclinator convivio excepit (Epitome Deipnosophistarum 17f).[5]
Coniugia in fontibus nominatim relata |
Alexander rex = Statira[6] (quam Arrianus "Barsinam" appellat)[7] et Parysatis[8]
Hephaestio = Drypetis[1][6]
Craterus = Amastris[9] vel Amastrine[1]
Perdiccas = filia Atropatis[1]
Ptolemaeus = Artacama[1]
Eumenes = Artonis[1]
Nearchus = filia Mentoris et Barsinae[1]
Seleucus = filia Spitamenis,[1] nomine Apama[10]
Notae |
↑ 1.01.11.21.31.41.51.61.7 Arrianus, Anabasis Alexandri 7.4.6
↑ Chares, De rebus Alexandri Magni apud Aeliani Variam historiam 8.7
↑ Chares, De rebus Alexandri Magni apud Athenaei Deipnosophistas 538b
↑ Plutarchus, De Alexandri Magni fortuna aut virtute 1.7 [329e]
↑ "ς῾" = "sex milia". Duris Samius FGrHist 76 F 49
↑ 6.06.1 Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 17.107.6
↑ Arrianus, Anabasis Alexandri 7.4.6
↑ Aristobulus, De rebus Alexandri Magni apud Arriani Anabasin Alexandri 7.4.6
↑ Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 20.107.9
↑ Plutarchus, "Vita Demetrii" 31
Bibliographia |
- Hampl in La nouvelle Clio vol. 6 (1954) p. 118 ff.
- C. M. Robertson in Journal of Roman Studies vol. 45 (1955) p. 58 ff.
- W. W. Tarn, "Queen Ptolemais and Apama" in Classical Quarterly (1929) p. 138 ff.
- W. W. Tarn, Alexander the Great (Cantabrigiae, 1948) vol. 2 p. 333 ff.
- Fritz Schachermeyr, Alexander der Grosse: Ingenium und Macht (Vindobonae, 1949) p. 398 ff.
- Ulrich Wilcken, Alexander the Great (Londinii, 1932) p. 208