Liber de Wintonia Index Exempla | Notae ad verba | Liber | Nexus externi | Bibliographia | Tabula navigationisLiber de Wintonia: capituli omnes in interrete legendiLiber de Wintonia: exemplar "fac simile" libri manuscriptiDomesday ExplorerPaginae selectaevol. 1vol. 2Textus apud archive.orgTextus apud archive.orgTextus apud archive.orgPaginae selectaeTextus apud archive.orgTextus apud archive.org
Angliae scriptaDocumenta Latina mediaevaliaDocumenta AnglosaxonicaScripta 1086Medium aevumLibri de AngliaLibri censualesLiber de WintoniaWintonia
Gulielmo Conquestore10871066AngliamterrarumT.R.E.oeconomicismedii aeviLiber ExoniensisInquisitio EliensisInquisitio Comitatus CantabrigiensisBath AEvesham ALiber WintonLiber BoldonDomesday MonachorumLiber feoffamentorum abbatis Baldewini
Liber de Wintonia vulgo Domesday Book (scilicet "liber diei iudicatus") scribi curatus est a rege Gulielmo Conquestore. Liber censualis est regni Anglici anno 1086/1087.
Anno 1066 Gulielmus Angliam expugnavit quam ob rem conquestor appellatus est. Viginti annis post librum censualem scribi curavit. Omnes terrarum domini interrogati sunt. Respondere deberent quaestionibus quae sequuntur:
- Quod nomen terrae est?
- Quis terram tenet?
- Quanta area terrae?
- Quot homines ibi sunt?
- Quot aratra ibi sunt?
- Quae piscinae ibi sunt, qui saltus?
- Quantum pecuniae regi solvendum est?
Ad has quaestiones terrarum dominis respondendum erat et de statu qui tunc erat et de statu temporis regis Edwardi sive litteris compendiariis T.R.E. id est ante annum 1066.
Hic liber hodie magni momenti est quia de rebus oeconomicis medii aevi Angliae multa refert. Alia documenta eiusdem aetatis easdem fere res referunt, sed de regionibus satis parvis: Liber Exoniensis, Inquisitio Eliensis, Inquisitio Comitatus Cantabrigiensis, "Bath A", "Evesham A"; alia etiam temporibus paullo posterioribus relevant, sicut Liber Winton, Liber Boldon, "Domesday Monachorum", Liber feoffamentorum abbatis Baldewini.
Index
1 Exempla
2 Notae ad verba
3 Liber
4 Nexus externi
5 Bibliographia
Exempla |
- Aisbertone
- Didasham
- Exonia
- Totenais
Notae ad verba |
Multa verba in libro verba latina medii aevi sunt vel verba Germanica vel Francigallica eius temporis. Quam ob rem infra nonnulla verba explanantur:
- acra: Mensura areae. Inter XL et CXX hidas habet. Regis administratores conati sunt acrae mensuram CXX hidarum vulgare.
- arsurus (-a, um): obrussa scilicet libra argenti.
- bordarius: qui parvam tantum terram habet.
- burgensis: civis
- car(r)uca: aratrum
- consuetudo: tributum solemne.
- geldare: geldum sive tributum dare.
- geldum: tributum, confer Germanice de:Geld quod pecunia dicere vult.
hida: mensura terrae- marka: mensura pecuniae. Marka aurea VI libras habet.
- piscaria: piscina
Liber |
- Liber de Wintonia, a Gulielmo I Angliae Rege confecto Wintoniae anno 1086.
- Textus latinus et in Anglico sermone conversus: Domesday Book, general editor John Morris. 9. Devon, edited by Caroline and Frank Thorn. From a draft translation prepared by Caroline and Agnes O'Driscoll. (Part One) and (Part Two). Phillimore. Chichester 1985.
- Latine: Liber de Wintonia. Editor generalis Iohannes Morris. 9. Devonia. Libri editi a Carolina et Francesco Thorn. Ex primo converso libro quem Carolina Thorn et Agnes O'Driscoll praeparaverunt. Domus editoria Phillimore. Ciceastriae anno 1985
Nexus externi |
Liber de Wintonia: capituli omnes in interrete legendi apud domesdaymap.co.uk
Liber de Wintonia: exemplar "fac simile" libri manuscripti apud archive.org
Domesday Explorer (data in interrete imposita)
Bibliographia |
- H. C. Darby, R. Welldon Finn, edd., The Domesday Geography of South-West England. Cantabrigiae, 1967 (Paginae selectae apud Google Books)
- R. W. Eyton, Domesday studies: an analysis and digest of the Somerset survey (according to the Exon codex), and of the Somerset gheld inquest of A. D. 1084, as collated with, and illustrated by, Domesday. Londinii, 1880. 2 voll. vol. 1 vol. 2
- R. W. Eyton, Domesday studies; an analysis and digest of the Staffordshire survey. Londinii: Trübner, 1881 Textus apud archive.org
- R. W. Eyton, A Key to Domesday : showing the method and exactitude of its mensuration, and the precise meaning of its more usual formulae ; the subject being specially exemplified by an analysis and digest of the Dorset survey. Londinii: Taylor, 1878 Textus apud archive.org
- R. W. Eyton, Notes on Domesday [praecipue de Salopiensi comitatu]. Londinii: Reeves & Turner, 1880 Textus apud archive.org
- V. H. Galbraith, The Making of Domesday Book. Oxonii, 1961
- V. H. Galbraith, Domesday Book: its place in administrative history. 1974 (Paginae selectae apud Google Books)
- William Henry Jones, Domesday for Wiltshire. Bathoniae: Peach, 1865 Textus apud archive.org
- David Roffe, Domesday: the Inquest and the Book. Oxonii, 2000
- Charles S. Taylor, An Analysis of the Domesday Survey of Gloucestershire. Bristolii: Bristol & Gloucestershire Archaeological Society, 1889 Textus apud archive.org