Claudius Nero et Marcus Livius Salinator Fontes | Tabula navigationiscorrigasAmplifica

Roma antiqua


HannibalisHispaniaItaliamRomaequitesConsulcastraP literature.svg








Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Asdrubal frater Hannibalis ex Hispania, profectus cum ingentibus copiis in Italiam trajicere parabat. Actum erat de imperio Romano, si jungere so Annibali potuisset. Itaque Roma profecti sunt duo consules Claudius Nero et Livius Salinator; hic in Galliam Cisalpinam, ut Asdrubali ad Alpibus descendenti occurreret, ille vero in Apuliam, ut Annibali se opponeret. Fuerant Livio cum Nerone veteres inimicitiae tamen ubi ei collega datus est, injuriae quamgravissimam acceperat oblitus est; et amicitiam cum eo junxit, ne propter privatam discordiam respublica male administraretur. Ea gratiae reconciliatione laetus senatus digredientes in provincias consules prosecutus est. Eiporro id in mente habebant, ut uterque in sua provincia hostem contineret, neque conjungi aut conferre in unum vires pateretur.


Inter haec Asdrubal Italiam ingressus, quatuor equites cum litteris ad Annibalem misit: qui capti ad Neronem sunt perducti. Consul, cognito Asdrubalis consilio, audendum aliquid improvisum ratus, cum delectis copiis profectus est nocte, et inscio Annibale, paene totam Italiam emensus sex dierum spatio ad castra Livii pervenit, amboque collatis signis Asdrubalem apud Senam vicerunt. Caesa sunt eo proelio quinquaginta sex hostium millia. lpse Asdrubal, netantae cladi superesset, concitato equo se in cohortem Romanam immisit, ibique pugnans cecidit. Nero ea nocte, quae pugnam secuta est, pari celeritate qua venerat, in castra sua rediit, antequam Annibal eum discessissesentiret. Caput Asdrubalis, quod servatum cum cura attulerat, projici ante hostium stationes jussit. Annibal, viso fratris occisi capite, dixisse fertur: "Agnosco fortunam Carthaginis."



Fontes |


P literature.svgHaec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.





Bullet yellow.pngEget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.

.mw-parser-output .stipulapadding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto.mw-parser-output .stipula td.cell1background:transparent;color:white



Romae

Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!

Popular posts from this blog

Garniga Index Insigne | Geographia | Ethnográphia | Oeconomia | Historia | Clari cives | Urbis administratio | Ecclesia Catholica Romana | Fractiones, vici et loci in municipio | Municipia finitima | Nexus interni Nexus externi | Pinacotheca | Notae | Tabula navigationis° ′ ″ Sept., ° ′ ″ Ort.Pagina interretialisPagina officialisTovazzi Giangrisostomo OFM - NOTITIA ECCLESIARUM TRIDENTINAE CIVITATIS AC DIOECESIS Clerus et Diocesis Tridentina exeunte anno 1826Amplifica

Saint-André (Pyrenaeus Orientalis) Nexus interni Nexus externi | Tabula navigationisOpenStreetMapGeoNames66168De hoc commune apud cassini.ehess.frHuius communis pagina interretialisAmplifica

Is there a way to get `mathscr' with lower case letters in pdfLaTeX?mathscr (LaTeX or XeLaTeX)Blackboard bold characterssome greek letters disappear from PDFs included with includegraphicsBeamer 3.30 with helvet - Problem with upper-case Greekpoor man's condensed with pdflatexlower case calligraphic letters in mathdesignHeadings with Trajan fontA calligraphic font with small (lowercase) lettersHow to use mathbbol only for greek and lowercaseA calligraphic font with lowercase letters, using mathscr style and not boldedIs there a way to write slanted non-italic (especially bold/bb lowercase) letters in math mode?