Iulius Firmicus Maternus Editiones | Tabula navigationisAmplifica

Auctores Latini antiquiApologetae ChristianiNati saeculo 3 aut 4Mortui saeculo 4 aut 5


SyracusanumCraterluna




Iulius Firmicus Maternus est scriptor Latinus qui prima parte quarti saeculi floruit. Syracusanum se ipsum dicit sed quo anno vel quo loco natus mortuusque sit nescimus. Duo opera eius exstant :


  • octo libri Matheseos circa 335 scripti in quibus de astrologia et genethlialogia disputat secundum doctrinam neoplatonicam. Nondum Christianus erat. Hoc opus senatori Egnatio Lolliano dedicatum est.


  • De errore profanarum religionum liber uno manuscripto sedecimo saeculo invento servatus. In quo libro circa 345 scripto, iam Christianus factus, vehementer in ritus mysteriaque religionum orientalium invehitur, quae tunc temporis in Imperio Romano florebant atque Christianismum aemulabantur. Hoc opus imperatoribus Constanti et Constantio II, filiis Constantini Magni, dedicatum est, quos auctor rogabat ut paganos cultus et templa omnino tollere vellent.

Crater Firmicus in luna ex eius nomine appellatur, quia astrorum studio operam dederat. Sed a Christianis auctoribus posterioribus vel ignoratus vel neglectus est.



Editiones |



Princeps |



  • Mathesis primum ab Aldo Manutio edita est, anno 1501.


  • Flacius Illyricus, inventor manuscripti, De errore profanarum religionum primus edidit Argentinae, anno 1562 apud Paulum Machaeropoeum, sumptibus Iohannis Oporini.


Recentiores |


  • Robertus Turcan (editor), L'erreur des religions païennes Parisiis, Les Belles Lettres, 1982. (Collection des Universités de France), 447 p. [Textus, versio Francogallica et notae.]

  • Petrus Monat (editor), Mathesis , Parisiis, Les Belles Lettres, 1992-1997, tria volumina, (Collection des Université de France). [Textus, versio Francogallica et notae.]


.mw-parser-output .stipulapadding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto.mw-parser-output .stipula td.cell1background:transparent;color:white



stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!

Popular posts from this blog

Saint-André (Pyrenaeus Orientalis) Nexus interni Nexus externi | Tabula navigationisOpenStreetMapGeoNames66168De hoc commune apud cassini.ehess.frHuius communis pagina interretialisAmplifica

Index Asteroidum 16001-17000 Tabula navigationis

Was Objective-C really a hindrance to Apple software development? Announcing the arrival of Valued Associate #679: Cesar Manara Planned maintenance scheduled April 23, 2019 at 23:30 UTC (7:30pm US/Eastern)Was there any commercially available graphical interfaces before the apple Lisa?What was the first language with regexes?Unknown Apple to VGA adapterWhat was this Apple external CRT monitor that looked like an iMac G3?A good method for formatting a modern device in HFS (Not HFS+)What Apple computers are shown in this MacBook Pro Reveal video?Help identify old Apple game from 80s (Apple II, Apple IIGS)First language designed to be embedded?What exactly did Sony contribute to the original Apple PowerBook?How was it back then in 1984, when the Apple II had color, and the new Macintosh didn't?