Menalcas Bibliographia | Tabula navigationis

EclogaePastoresPersonae litterariaePublius Vergilius Maro


pastorBucolicorumP. Vergilii MaronisapotheosinDaphnidisC. Caesar44 a.C.n.42deificatoFormosum Corydon ardebat AlexinCuium pecus? an Meliboei?dialogumeclogae nonaeP. Alfeno VaroMantuae






"Dic mihi, Damoeta, cuium pecus?": liber manu scriptus saeculi V (Vergilius Romanus f. 6r)


Menalcas est pastor commenticius in eclogis quibusdam e libro Bucolicorum P. Vergilii Maronis. Eclogae quintae particeps, Menalcas ibi in carmine apotheosin Daphnidis adclamat, pastoris intempestative mortui, sub cuius nomen C. Caesar, anno 44 a.C.n. necato, anno 42 deificato, commemorari censetur. Menalcas, victor certaminis, se olim duo carmina composuisse proclamat, scilicet "Formosum Corydon ardebat Alexin" et "Cuium pecus? an Meliboei?" Illa est ecloga secunda eiusdem libri (incipit verbatim "Formosum pastor Corydon ardebat Alexin"); haec autem sunt verba quibus persona Menalcas dialogum eclogae tertiae coepit (verbatim "Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei?") Quo dialogo Menalcas a poeta seniori, nomine Damoeta, ad certamen incitatur.


Menalcae mentio reperitur etiam in dialogo eclogae nonae; ibi Moeris pastor Menalcam carmen, P. Alfeno Varo dicatum, ad despoliationem Mantuae deprecandam composuisse, ipsum autem nuper e terris suis expulsum refert. Moeris huius carminis, quod Menalcas composuerit, versus tres verbatim citat:


Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis,

Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae,

cantantes sublime ferent ad sidera cycni.

Proponere licet Menalcam, particeps duarum eclogarum et in alia refertum, Vergilium ipsum figurare.



Bibliographia |


  • M. Winterbottom, "Virgil and the Confiscations" in Greece and Rome n.s. vol. 23 (1976) pp. 55–59.

Bullet yellow.pngEget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.







Popular posts from this blog

Saint-André (Pyrenaeus Orientalis) Nexus interni Nexus externi | Tabula navigationisOpenStreetMapGeoNames66168De hoc commune apud cassini.ehess.frHuius communis pagina interretialisAmplifica

Was Objective-C really a hindrance to Apple software development? Announcing the arrival of Valued Associate #679: Cesar Manara Planned maintenance scheduled April 23, 2019 at 23:30 UTC (7:30pm US/Eastern)Was there any commercially available graphical interfaces before the apple Lisa?What was the first language with regexes?Unknown Apple to VGA adapterWhat was this Apple external CRT monitor that looked like an iMac G3?A good method for formatting a modern device in HFS (Not HFS+)What Apple computers are shown in this MacBook Pro Reveal video?Help identify old Apple game from 80s (Apple II, Apple IIGS)First language designed to be embedded?What exactly did Sony contribute to the original Apple PowerBook?How was it back then in 1984, when the Apple II had color, and the new Macintosh didn't?

Index Asteroidum 16001-17000 Tabula navigationis