Atalanta (mythologia) Index Fabulae. | Atalanta in litteris et artibus. | Notae | Fontes. | Si vis plura legere | Tabula navigationisSummarium dissertationis in Genre et histoire

L +1Latinitas +1 (bona)Mythologia Graeca


Atalantamythologia GraecaArtemidisArcadiaLatoniaeBoeotiaClymeneIasusArtemidecentaurosapri CalydoniiMeleagrumMeleagerArgonautisIasonemPeliaeAeaciAchillisNeptuniVeneremOvidiusDemeterCybeleVenusCybeleMartemMeleagrum





Vide etiam paginam discretivam: Atalanta





Atalanta cum Peleo luctu certans, in hydria Chalcidica sexti saeculi ante Christum. Post eos caput apri Calydonii conspicuum est, fortasse ut praemium victoris. In Musaeo antiquitatum Monacensi.


In mythologia Graeca Atalanta (Ἀταλάντη) erat virgo aemulatrix deae Artemidis, praesertim in Arcadia nota, ubi fortasse velut figura localis magnae Latoniae deae fuit. Insignis enim fuit et studio venationis et diu servata virginitate. Plurimae variationes in fabulis de Atalanta traditis reperiuntur, ita ut etiam duas Atalantas fuisse nonnulli contenderint, quarum una filia Iasi, altera vero filia Schoenei ex Boeotia oriunda fuisset. Mater vero Clymene tradita.




Index





  • 1 Fabulae.


  • 2 Atalanta in litteris et artibus.


  • 3 Notae


  • 4 Fontes.


  • 5 Si vis plura legere




Fabulae. |


Cum pater Iasus filias tollere nollet, Atalantam filiam vix natam exposuit ; quam ursa ab Artemide missa uberibus nutrivit, antequam a venatoribus recepta in silvis educaretur. Dicitur etiam fortes viros cursu superasse et centauros Rhoecum et Hylaeum, eam violare conantes, sagittis interfecisse. Magnae venationi apri Calydonii interfuit, ubi narratur causa rixae inter Meleagrum et avunculos fuisse, dum, amore pulchrae virginis captus, Meleager ei potissimum caput et spolium beluae tribuit (prima enim aprum vulneraverat).


Nonnulli voluerunt ex Atalanta unam ex Argonautis facere[1] ; alii vero negaverunt Iasonem mulierem in navem conscendere passum esse. Certe ludis funebribus in honorem Peliae regis interfuit, ubi certamine luctus Peleum, filium Aeaci et patrem Achillis, vicisse refertur : quod certamen in vasis antiquis depictum videre possumus.




Statua antiqua quae Atalantae potest esse : nam palma in cippo ad victoriam athleticam pertinere videtur. In Museo Vaticano.


De matrimonio consultanti dei responderunt caveret nubere. Itaque hanc legem procis suis (et plurimi erant!) imposuit, ut eius tantum uxor fieret, qui se prius cursu vicisset (invicta enim etiam a viris erat). Sin petitores victi essent, necaturam eos ac capita stadio affixuram, ut ceteris admonitioni essent. Multi iam perierant cum Hippomenes[2], Megarei et Meropes filius, pronepos Neptuni, Venerem deam oravit ut sibi auxilio esse pateretur. Dea benigna tria poma aurea ei dedit atque usum eorum patefecit. Dum cursu certant, Hippomenes pomum in terram ter misit et Atalanta, volventem pilam auream admirans, ter constitit et eam collegit. Postremo competitorem virgo consequi ante metam non iam potuit ac sic Hippomenes adpetitam Atalantam uxorem duxit, volente patre Schoeneo. Ovidius poeta nobis adfirmat, simul atque formosum vultum pueri aspexisset, Atalantam nescisse utrum vincere an vinci mallet : inscia enim iam amabat.


Sed Hippomenes ingratus fuit nec donis altaria Veneris cumulavit. Itaque dea irata crudelem ultionem excogitavit. Cum iter facerent beati coniuges, fessi via non longe a templo Magnae Matris (sive Demeter sive Cybele fuit)[3] consederunt. Tum Venus cupidinem amatoriam eis concivit nec resistere potuerunt. In speluncam Magnae Matris sacram ingressi, ibi concubuerunt. Tantum nefas indignata Cybele eos in leones mutavit ac curru suo iunxit, quo per auras vehebatur. Sic enim saepe in antiquis monumentis expressa est. Poena crudelis erat quod multi antiqui auctores credebant leones inter se Veneris commercium non exercere ac cum leopardis tantum concubare. Sic veridicum fuit oraculum, quod praedixerat Atalantae coniugium exitio fore.


Nihilominus filium genuisse dicitur, quem statim in monte Parthenio reliquit atque exposuit, Parthenopaeum nomine. Pulcherrimus adulescens factus est : auctores antiqui alii alium patrem ei adsignaverunt, plerique tamen sive Martem deum, sive Meleagrum.



Atalanta in litteris et artibus. |


  • In litteris anglicis tragoedia Atalanta in Calydone (1865) auctorem suum nobilitavit, poetam Algernonum Carolum Swinburne et magno successu gavisa est.

  • In musica memoranda est fabula lyrica a Georgio Frederico Haendel composita (1736).

  • In pictura notissima est tabula a Guidone Reni picta, ubi Atalantam pomum colligentem et Hippomenen currere pergentem cernere possumus (circa 1620).



Atalanta et Hippomenes a Guidone Reni picti.



Notae |



  1. Sic Apollodorus


  2. Hoc nomen a plerisque inditur, sed nonnumquam etiam Milanius vel Melanius vocatur, ut ab ipso Ovidio in Arte amatoria.


  3. Sic Ovidius et alli ; at Hyginus mythographus Fabulae 185 ipsius Iovis templum fuisse dicit.



Fontes. |



  • Hyginus mythographus Fabulae 70,99,173-174,185,244,270.


  • Ovidius libro octavo Metamorphoseon 317-444, necnon libro decimo 560-705.

    • Ars amatoria II, 185-192.


    • Heroides IV,99-100.



Si vis plura legere |


  • Aemilia Druilhe, Farouche Atalante. Portrait d'une héroïne grecque antique, Presses Universitaires de Rennes, 2016. ISBN 978-2-7535-5054-4 Summarium dissertationis in Genre et histoire

Popular posts from this blog

Dapidodigma demeter Subspecies | Notae | Tabula navigationisDapidodigmaAfrotropical Butterflies: Lycaenidae - Subtribe IolainaAmplifica

Constantinus Vanšenkin Nexus externi | Tabula navigationisБольшая российская энциклопедияAmplifica

Gaius Norbanus Flaccus (consul 38 a.C.n.) Index De gente | De cursu honorum | Notae | Fontes | Si vis plura legere | Tabula navigationisHic legere potes