Lucianus Samosatensis Notae | Bibliographia | Nexus externi | Tabula navigationisTextusTextusDe LucianoLuciani Deorum dialogi

Scriptores Anatoliae GraecoromanaeOratoresSatyriciAuctores Graeci antiquiNati saeculo 2Mortui saeculo 2


Graece180eloquentiaIoniaarte oratoriaAthenisGraeciarhetorescomoediamdialogoPlatoSaturaeMenippeaemeretricumcynicorum




Lucianus Samosatensis (Graece: Λουκιανός ὁ Σαμοσατεύς),[1] quae civitas (his temporibus aggere apposito fluctibus demersa) ad Euphratem sita erat, post annum 180 mortuus est.


Qui cum initio eloquentia quadam floreret cottidiana, mox suo Marte litteris studuit. In Ionia enim arte oratoria eruditus, cum late vagatus vel in partes ad occidentem solem spectantes venisset, diutius Athenis et in Graecia ipsa versatus ea litterarum genera excoluit, quae cum aequales et rhetores quidem, qua erant auctoritate, contempserint, posteri admirari non cessant.


Lucianus utique et in his quae finxit operibus, quidnam novi afferret, eleganter proposuit. Gloriatus est enim comoediam a se cum dialogo et generibus aliis esse coniunctam. Quem Plato invenerat dialogum, eum ad argumenta nova transtulit. Saturae autem Menippeae inter opera eius notissima sunt, ut quibus Menippi Gadarensis scripta ad itinera libero ingenii volatu effingenda, deos inducendos, arrogantias hominum irridendas dialogi more repetiverit. Menippus quidem ab Atheniensium comoedia vetere profectus est, cuius fabularum generis ipsius Lucianus in libro, qui Timon inscriptus est, exemplo usus est. Dialogi vero meretricum , quibus illius quasi collegii cum patronis mores cum risisse, tum expressisse videtur, ad comoediam novam spectant. Nihil autem posteri magis aemulati sunt Dialogis mortuorum, quae cynicorum doctrinam redolent.


Atqui Lucianus Veram Historiam scripsit, parvum librum de itinere eius per caelum ad pugnandum contra milites Solis et tunc in cetum et denique ad insulam Beatorum. Hic Homero obviam ivit et aliis.




Lucianus Samosatensis: imago ficta recentioris aevi.



Notae |



  1. Λουκιανός Σαμοσατεύς: Suda s.v.; Λουκιανός ὁ ἐκ Σαμοσάτων: Eunapius, Vitae Sophistarum 2.1.9.



Bibliographia |


Editiones operum
  • 1496 : Ioannes Lascares, ed., Λουκιανός. Florentiae Textus

  • 1813 : Iohannes T. Lehmann, ed. Luciani Samosatensis Dialogi Mortuorum, in usum scholarum. Lipsiae. (Textus apud Google Books)

Eruditio

  • Baldwin, Barry. 1973. Studies in Lucian. Toronti: Hakkert.


Nexus externi |



  • De Luciano apud liberliber.it .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visitedcolor:gray.mw-parser-output .existinglinksgray a.newcolor:#ba0000.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visitedcolor:#a55858
    (Italiane)


  • Luciani Deorum dialogi Italiane versi (manuscriptum saec. XV)


Popular posts from this blog

Saint-André (Pyrenaeus Orientalis) Nexus interni Nexus externi | Tabula navigationisOpenStreetMapGeoNames66168De hoc commune apud cassini.ehess.frHuius communis pagina interretialisAmplifica

Was Objective-C really a hindrance to Apple software development? Announcing the arrival of Valued Associate #679: Cesar Manara Planned maintenance scheduled April 23, 2019 at 23:30 UTC (7:30pm US/Eastern)Was there any commercially available graphical interfaces before the apple Lisa?What was the first language with regexes?Unknown Apple to VGA adapterWhat was this Apple external CRT monitor that looked like an iMac G3?A good method for formatting a modern device in HFS (Not HFS+)What Apple computers are shown in this MacBook Pro Reveal video?Help identify old Apple game from 80s (Apple II, Apple IIGS)First language designed to be embedded?What exactly did Sony contribute to the original Apple PowerBook?How was it back then in 1984, when the Apple II had color, and the new Macintosh didn't?

Index Asteroidum 16001-17000 Tabula navigationis