Henricus Zschokke Index Vita | Opera selecta | Fontes | Externi nexus | Tabula navigationislegi possunt hic in interreti.Opera in interreti legibiliaSitus Societatis Zschokke Helveticae

ViriNati 1771Mortui 1848Scriptores GermaniaeScriptores HelvetiaeTheologiPolitici HelvetiaeFrancomurarii


22 Martii1771Magdeburgi27 Iunii1848GermanicusHelveticusSueriniFrancofurtiGrisoniaAraviaeArgoviaeBernensesValesiaeBasileaeIoanne Henrico PestalozziHenricum de KleistLudovico Wielandlobiam massonicamlegi possunt hic in interreti.






Henricus Zschokke, homo politicus, orator et scriptor in Helvetia praeclarus

Ioannes Henricus Daniel ZSCHOKKE (natus die 22 Martii 1771 Magdeburgi, mortuus die 27 Iunii 1848) Germanicus scriptor theologusque et Helveticus homo politicus fuit.




Index





  • 1 Vita

    • 1.1 Nova patria Helvetica


    • 1.2 Revocatio in munera publica



  • 2 Opera selecta


  • 3 Fontes


  • 4 Externi nexus




Vita |


Filius pannorum confectoris divitis patre mortuo (1779) a fratribus educatus in manus scriptoris Eliae Caspari Reichard venit. Zschokke frequentavit gymnasium Monasterii Mariani et Centrale gymnasium; quod autem anno relinquere coactus est. Tunc magister privatus Suerini fuit. Anno 1788 autem factum est, ut cum histrionibus hilariter terras transmigraret. Postea studuit Francofurti philosophiae, theologiae, historiae, artibus. Annis inter 1794 et 1796 docens privatus factus est. Attamen itinera in Germania, Helvetia, Francia facere muneribus academicis anteposuit.



Nova patria Helvetica |


In Grisonia director creatus est instituti educatorii "Seminarium von Marschlins und Haldenstein" in Tamins-Reichenau. Anno 1798, seminario sublato, Araviae senator magistratuum Germani Francicique creatus est. Anno 1799 praeses de scholis inspiciendis pagi Argoviae necnon commissarius gubernatorius Directorii Helvetici executivi in Unterwalden fuit. Potentia eius mox in alios pagos transiit, nempe ad Uri, Schwyz et Zug. Ubique factiones antiquas verbis actionibusque aggrediebatur. Anno 1800 politici summi Bernenses constituerunt domnum Zschokke faciendum commissarium gubernatorium Valesiae. Tunc ei possibile est res politicas in partibus Italicis Helvetiae in ordinem redigere quoque. Inde factus est praefectus Basileae, quo munere haud longum functus est. In Castellum Biberstein Argoviensi vivere concilium cepit.



Revocatio in munera publica |


Anno 1804 membrum Officii superioris artium saltuariae metallicaeque fuit et civis Helveticus esse coepit. Anno 1808 Araviam iit ubi denuo senator in Consilio maiore factus est. Una cum Ioanne Henrico Pestalozzi homines erudire operam dabat. Henricum de Kleist, cum spatiatus esset cum Ludovico Wieland et Henrico Zschokke, historiam praetitulatam Der zerbrochene Krug excogitavisse fertur. Araviae non solum lobiam massonicam condidit sed etiam scholam discipulorum surdorum mutorumve, scholam quaestuariam et mensam argentariam publicam.


Annis 1813 et 1814 orationes fecit, qui rixas placantes lenientes sedantes unitatem in hominibus proveherent. Multa alia officia impleta ante annum 1830 deposuit salvo honore senatorio, quo usque annum 1841 fruebatur. Privatus tum in praedio Blumenhalde haud procul ab Aravia vitam degebat.



Opera selecta |


  • 1793 Abällino der große Bandit (mythistoria)

  • 1793 Ideen zur psychologischen Ästhetik

  • 1795 Abällino der große Bandit (drama)

  • 1796/97 Meine Wallfahrt nach Paris (2 vol.)

  • 1809-16 Stunden der Andacht

  • 1812 Die Walpurgisnacht (historiuncula)

  • 1813-18 Der Baierischen Geschichte erstes (bis *sechstes) Buch

  • 1814 Hans Dampf in allen Gassen (historiuncula)

  • 1817 Das Goldmacherdorf

  • 1818 Das Abenteuer in der Neujahrsnacht (historiuncula)

  • 1822 Des Schweizerlands Geschichte für das Schweizer Volk

  • 1822 Ein Narr des neunzehnten Jahrhunderts (historiuncula)

  • 1822 Der Flüchtling im Jura (mythistoria)

  • 1823 Der Freihof von Aarau (mythistoria historica)

  • 1825 Addrich im Moos (mythistoria historica)

  • 1836 Volksbildung ist Volksbefreiung! (oratio)

  • 1837 Die Branntweinpest

  • 1842 Die klassischen Stellen der Schweiz

  • 1842 Eine Selbstschau (autobiographica)

  • 1844 Die Rose von Disentis (mythistoria)

  • 1845 Meister Jordan, oder Handwerk hat goldenen Boden


Fontes |


Pierer's Universal-Lexikon, Band 19. Altenburg 1865, p. 704-705, quae legi possunt hic in interreti.



Externi nexus |






Commons-logo.svg

Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Zschokke spectant.

  • Opera in interreti legibilia

  • Situs Societatis Zschokke Helveticae


Popular posts from this blog

Dapidodigma demeter Subspecies | Notae | Tabula navigationisDapidodigmaAfrotropical Butterflies: Lycaenidae - Subtribe IolainaAmplifica

Constantinus Vanšenkin Nexus externi | Tabula navigationisБольшая российская энциклопедияAmplifica

Vas sanguineum Index Historia | Divisio | Constructio anatomica | Vasorum sanguineorum morbi (angiopathiae) | Notae | Nexus interniTabula navigationisAmplifica