Les misérables Index De operis longitudine | Argumentum | Editiones | Bibliographia | Nexus externi | Tabula navigationisInterretialis operis editioBibliographia de Les Misérables
Franciae scriptaLitterae FrancogallicaeMythistoriaeScripta 1862
FrancogallicemythistoriaVictore Hugo1862fabulaevitamFrancogallicelitterarumundevicensimi saeculiliberludum theatricumpelliculamreligionepoliticaproelio WaterloonensecarcerefurtumargumentumadversariosFrancogallicedeterminismopraeiudicatasadoptivamFrancogallice1832
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide latinitas.
Les Misérables (Francogallice, 'Miseri') est mythistoria a Victore Hugo anno 1862 scripta. Exemplum fabulae romanticae quae affirmat voluntatem esse veram, fabula vitam condemnati Ioannis Val-Ioannis (Francogallice Jean Valjean) praebet. Inter principalia litterarum undevicensimi saeculi opera, liber vicensimo saeculo in ludum theatricum et in pelliculam commutata est.
Index
1 De operis longitudine
2 Argumentum
3 Editiones
4 Bibliographia
5 Nexus externi
De operis longitudine |
Opus, quod divisum est in quinque partes, pars quaeque in multos libros, liber quique in capitula, capitulum quodque fere quattuor paginas continet, e plus quam 1200 paginis constans, quod hodie longissimum consideratur. Nonnullae operis paginae consistunt in commentarios de religione, politica; subtiliter de ordinibus religiosis, argote, et de proelio Waterloonense. Propter longitudinem, multae miserorum editiones adbreviatae sunt in sectionibus quae commentariis quibusdam carent.
Argumentum |
In carcere undeviginti annos reclusus, Ioannes Val-Ioannes, captivus numero 24601, ex carcere solutus est. Pro sua correctione beatitudineque laborat. Scelus eius fuit tam solum furtum ob panem pro familia sua. Sed, ex carcere soluto, charta flava quae portanda est, eum velut condemnatum agnoscit, et ad praeiudicatas opiniones subicit. Quia caupones ob chartam flavam eum non considerant hospitem, Val-Ioannes in via dormit. Benevolus episcopus Myriel eum domi accipit, sed nocte Val-Iohan argenta episcopi furatur. Ubi Val-Ioannes postridie capitur, episcopus inopinate ei subvenit cum adserit se argenta ei donavisse et praeterea duo candelabra ei plus dat, ad monstrandam sinceritatem. Episcopus Iohanni Val-Iohanni mandat argento uti ad virum probum fiendum. Hic est primus actus beneficii quem Val-Iohan in undeviginti annos sentit. Haec contradictio inter suam vitam anteriorem miserabilem et probitatem quam episcopus monstrat conficit epiphaniam in Val-Ioannem, qui postea eligit summa cum probitate vivere.
Sic incipit argumentum Miserorum. Ad vitam probam vivendam Val-Ioannes subsequenter multos adversarios et obstacula debet confrontare et vincere. Inter suos adversarios principales est conquisitor Iavertus (Francogallice Javert), qui in determinismo eius fortiter credit de Val-Ioanne: "Olim fur, semper fur." Quia Val-Ioannes suum nomen commutat ad praeiudicatas opiniones vitandas, chartam flavam violat, et Iavertus eum venatur. Difficile est Val-Iohanni Iavertum vitare praecipue praesertim quod Val-Iohan debet suam filiam adoptivam Cossettam (Francogallice Cossette) curare, ob votum Cossettae matri ad filiam curandam; Val-Iohan enim Cossettam vere amat. Omne degit apud tumultus circa annum 1832 Francicos, qui magnam partem historiae adhibent quando haec historia mythica accidit.
Eritne Val-Iohannis vita feliciter summa cum probitate victa? Aut num habet Iavertus rationem de natura malefica Val-Iohannis? Praehendet necne Iavertus Val-Ioannem? Quid de Cossetta?
Editiones |
- Editio originalis partim in serie Gallica (pars bibliothecae nationalis Francicae) in promptu est.
- Editio a Mauritio Allem in bibliotheca Pleiadum (Bibliothèque de la Pléiade) facta propter apparatum criticum (notae bibliographicae, variantes, notae textuales etc.) maximi momenti est.
- Cum opus sit longissimum, sunt etiam multae editiones abbreviatae.
Bibliographia |
- Annette Rosa: Présentation des Misérables - Œuvres complètes/Victor Hugo. II
- Hubert de Phalèse: Dictionnaire des Misérables, Éditeur Nizet. ISBN 978-2-7078-1185-1
Nexus externi |
- Interretialis operis editio
- Bibliographia de Les Misérables