Midas Index Fabulae | Historia | Nexus interni Notae | Fontes | Tabula navigationis

L +1Latinitas +1 (bona)Mythologia GraecaMythologia Phrygia


mythologia GraecarexPhrygiaefiliusCybelesauresasininasSilenusDionysiDionysusPactolusApolloMarsyasPanOrpheiBacchoApolloApolloPhrygiae700 a.C.n.HerodotimonumentisAssyriorumtemplumCybelaePessinunteCybelaetumulo quodamGordii







Bacchus et Midas : tabula a Nicolao Poussin picta.


Midas in mythologia Graeca est rex Phrygiae, filius Cybeles et Gordii, qui ob stultitiam aures asininas accepit.




Index





  • 1 Fabulae

    • 1.1 De Sileno


    • 1.2 De Marsya



  • 2 Historia


  • 3 Nexus interni


  • 4 Notae


  • 5 Fontes




Fabulae |


Duae fabulae de stultitia eius narrabantur.



De Sileno |


Silenus, comes et nutritor Dionysi, a pompa dei ebrius in regnum Midae forte aberraverat. Tum rex eum recognovit et hospitio dignatus est atque etiam ferias magnas in eius honorem celebravit. Postea ad iuvenem alumnum eum reduxit, qui laetus grates regi agere voluit. Itaque pollicitus est quod optavisset, per se Midan impetraturum esse. Tum rex optavit ut, quidquid tetigisset, aurum fieret: deus, quod cupiverat, quamvis stultum esse iudicaret, Midae praestitit. Et primo nova facultate gaudens omnia circum se in aurum mutari exsultans mirabatur. Mox tamen, cum epulum adponi iussisset, omnem cibum vel potum quem ad os porrigebat aurum fieri exhorruit. Tunc sitiens et esuriens errorem suum sensit. Nec aliud ei supererat nisi eundem deum precari, ut beneficium suum irritum faceret. Quam precationem benignus Dionysus exaudiit atque Midae praecepit ut sese purgaret atque ablueret in proximo flumine Pactolo. E quo tempore Pactolus harenas in aurum mutare coepisse et in fluctibus suis magnas divitias volutasse dicitur.



De Marsya |


Cum Apollo et Marsyas satyrus (vel deus Pan[1] ipse) decertarent, uter melior musicus esset, Midas, ut qui discipulus Orphei fuerat, inter iudices controversiae sedit. Unus omnium Marsyam victorem renuntiavit. Non est quod mireris: nam Midas deo Baccho devotus erat, cuius orgia et cultum ab Orpheo acceperat. Quam contumeliam Apollo aegre ferens, ea parte corporis qua peccaverat eum punire constituit. Itaque aures Midae in longitudinem asini creverunt et villis obductae sunt. Ridicularum aurium regem puduit : sub tiara vel sub pileo[2] eas occultabat, sed tonsor qui capillos domini resecare solebat, ignominiae huius conscius fuit. Nec rem divulgare ei licebat, nec tamen omnino tacere potuit. Itaque in locum desertum exiit atque ibi humum effodit. In fossam ita factam sussuravit: "Rex Midas asininas aures habet!", post quod terra scrobem rursus implevit. Mox harundines eodem loco creverunt, quae, cum a vento adflabantur, sic canebant :"Rex Midas asininas aures habet!". Sic Graeci hominem Asiatica studia et cultum praeferentem deridebant, quod Dionysum et Cybelen colebat magisque aulo quam cithara gaudebat; e contrario Apollo Graeciam et eius artes repraesentat.



Historia |


Re vera fuit rex Phrygiae huius nominis[3] circa 700 a.C.n., cuius mentio et in Historiis Herodoti,[4] et in monumentis Assyriorum imperii reperitur,[5] a quo rex mythicus ductus videtur. Idem magnum templum matri deum Cybelae Pessinunte dedicasse existimatur, unde in fabulis filius Cybelae dicitur. Qui rex sepultus esse in tumulo quodam Gordii recentissime effosso censetur.


Nexus interni


  • Lapis philosophorum


Notae |



  1. Sic Ovidius.


  2. Huiusmodi fabula Graeci rationem formae elatae Phrygii pilei reddere sibi videbantur.


  3. Vel potius etiam plures reges.


  4. I,14.


  5. Der Neue Pauly VIII, 154.



Fontes |



  • Hyginus mythographus Fabulae 191 et 274.


  • Ovidius libro undecimo Metamorphoseon 85-193.


Popular posts from this blog

Saint-André (Pyrenaeus Orientalis) Nexus interni Nexus externi | Tabula navigationisOpenStreetMapGeoNames66168De hoc commune apud cassini.ehess.frHuius communis pagina interretialisAmplifica

Index Asteroidum 16001-17000 Tabula navigationis

Was Objective-C really a hindrance to Apple software development? Announcing the arrival of Valued Associate #679: Cesar Manara Planned maintenance scheduled April 23, 2019 at 23:30 UTC (7:30pm US/Eastern)Was there any commercially available graphical interfaces before the apple Lisa?What was the first language with regexes?Unknown Apple to VGA adapterWhat was this Apple external CRT monitor that looked like an iMac G3?A good method for formatting a modern device in HFS (Not HFS+)What Apple computers are shown in this MacBook Pro Reveal video?Help identify old Apple game from 80s (Apple II, Apple IIGS)First language designed to be embedded?What exactly did Sony contribute to the original Apple PowerBook?How was it back then in 1984, when the Apple II had color, and the new Macintosh didn't?