Callias (Hipponici filius) Notae | Bibliographia | Tabula navigationis

L +1Latinitas +1 (bona)Politici Graeci antiquiMilites Graeci antiquiAthenaeNati saeculo 5 a.C.n.Mortui 371 a.C.n.


Callias (discretiva)GraeceAtheniensisPlatoneXenophonteHippareteAlcibiadiCallia ICallia IISocratesProtagorasBello PeloponnesiacoproxenusAndocide





Vide etiam paginam discretivam: Callias (discretiva)



Callias (Graece Καλλίας), Hipponici filius,[1] fuit homo Atheniensis pecuniosus et prodigiosus, fama ambigua, a comoedis derisus ob luxuriam inmodicam,[2] a Platone autem et a Xenophonte ob placabilitatem benevolentius inlustratus.[3] Itaque etiam a posteritate modo prodigus modo philosophorum (praesertim sophistarum) amicus habitus est. Hipparete, Calliae soror, Alcibiadi nupsit.[4] Hic Callias, ut a Callia I proavo et Callia II avo distinguatur, a rerum scriptoribus hodiernis saepe Callias III nuncupatur.


Annus quo natus est exacte determinari non potest. Sed si sermones in Protagora dialogo Platonis relati anno 432 a.C.n. habiti sint,[5] vix est ut Callias, apud quem Socrates et Protagoras aliique sophistae convenerant, post annum 450 natus sit. Bello Peloponnesiaco interfuisse non videtur, sed in vita privata convivia philosophica in domo sua saepe instruxit, de quibus Plato et Xenophon rettulerunt.[6]


Callias ter uxorem duxit, primam Glauconis filiam (cuius nomen nescimus) ex quo Hipponicus anno fere 421 natus est; alteram Ischomachi et Chrysillae filiam (cuius nomen nescimus). Hoc matrimonium perquam infelix fuit, nam vix uno praeterito anno etiam socrum Chrysillam in domum suam duxit amatricem.[7] Uxor iuvenis, talis vitae pertaesa, se suspendere tentavit, sed cum hoc parum succederet, e domo effugit. Postea autem Callias Chrysillam quoque, tertiam uxorem, expulit, quae quidem se ex eo gravidam esse dixit. Callias puero nato se patrem esse primo infitiatus sed postea confessus est.


Callias non solum pecunias sed etiam potentiam publicam ex parentibus hereditate accepit. Ex matre, cum Pericle eiusque filiis, fratribus uterinis, familiaritate coniunctus erat. Ex patre, Callias ad sacram Cerycum familiam pertinuit daduchique munere functus est, quod ei et honorem et quaestum parabat; ex patre etiam proxenus Lacedaemoniorum erat.


Uxor altera Calliae re vera viduata erat morte primi mariti Epilyci, hominis locupletis, cui duas filias pepererat. Epilyco mortuo anno 413 Callias cum Andocide oratore de harum filiarum (e quibus iam altera mortua erat) adoptione contendere incepit. Quae inimicitiae adeo processerunt ut Callias anno 400 vitam Andocidis perdere conaretur. Inpietatis enim accusavit Andocidem, quod in Eleusinis sacris ramum supplicationis in ara Dei posuisset. Andocides autem bene se defendit: Calliam ipsum in subreptum hunc ramum in ara posuisse.[8]



Notae |



  1. Nomen matris ignoramus. Quod scimus, primum Pericli nupta Perilum et Xanthippum peperit, qui igitur fratres uterini Calliae erant. Plato, Protagoras 314e; Plutarchus, Pericles 24.5.


  2. Sicut ab Eupoli in Colacibus 17 (in FCG 2.1).


  3. Plato, Protagoras 337d; Xen. Symposium (passim).


  4. Plutarchus, Alcibiades 8.


  5. Nails (2002: 233-234).


  6. Protagoras et Symposium Platonis; Symposium Xenophontis. Vix haec symposia sola fuerunt.


  7. Andocides, Myst. 1.124. Nails (2002: 70-71) dicit Calliam hoc consilio conatum esse negotia domestica sibi meliora reddere.


  8. Andocides, De mysteriis 1.117-123. Nails (2002: 25, 71).



Bibliographia |


  • Nails, Debra (2002) The People of Plato. A Prosopography of Plato and Other Socratics. Indianapolis: Hackett.

Popular posts from this blog

Dapidodigma demeter Subspecies | Notae | Tabula navigationisDapidodigmaAfrotropical Butterflies: Lycaenidae - Subtribe IolainaAmplifica

Constantinus Vanšenkin Nexus externi | Tabula navigationisБольшая российская энциклопедияAmplifica

Gaius Norbanus Flaccus (consul 38 a.C.n.) Index De gente | De cursu honorum | Notae | Fontes | Si vis plura legere | Tabula navigationisHic legere potes