Baetulus Si vis plura legere | Notae | Tabula navigationisLe culte des pierres à Emar à l'époque hittiteLe culte des bétyles et les processions religieuses chez les Arabes préislamites

ReligionesReligio Romana


meteoritesPhoenicesArabesCybelesAsia MinorePalatiumHeliogabaloEmesaVenerisCyprensiHomerumPaphiPhoenicialinguis SemiticisBibliisIacobus







Aureus Heliogabali : ex altera parte baetulus Solis Invicti quadrigis solemniter vehitur.


In religionibus antiquis baetulus[1] (graece βαίτυλος) est lapis sacer cui inesse divinam quandam praesentiam credebant homines antiqui. Plerumque hi lapides e caelo in terram praecipitati erant - quas meteorites hodie vocamus - vel saltem fulmine icti : quocirca ab hominibus colebantur. Apud Phoenices er Arabes[2] in primis hoc genus cultus floruit.


Exempli gratia baetulus fuit lapis niger deae Cybeles[3] a Romanis ex Asia Minore in Palatium transvectus. Item lapis dei El Gabal - quem Latini tamquam Solem Invictum interpretati sunt - ab imperatore Heliogabalo ex Emesa secum Romam advectus et post mortem eius in Syriam reportatus. Item in vetustissimo Veneris templo Cyprensi iam apud Homerum memorato et Paphi posito cella non figuram humanam exhibebat sed metam nigram et lapideam[4]. Etenim eius cultus e Phoenicia invectus putatur.


In veteribus linguis Semiticis idem verbum sub forma bethel invenimus, per popularem etymologiam tamquam bît îli, id est domus dei, interpretata. Ita in Bibliis Iacobus, postquam Deus in somnio ei apparuit, bethel eo ipso loco erigit lapidem in quo dormivit[5]. Nonnulli linguarum antiquarum periti putant hoc verbum a veteribus incolis litorum Mediterranei maris seorsum et in linguam Graecam et in linguas Semiticas transisse[6]. Alii bît ili veram etymologiam esse arbitrantur.




Idem baetulus in templo suo in aeneo nummo Emesae percusso.



Si vis plura legere |


  • Patricius M. Michel, Le culte des pierres à Emar à l'époque hittite, Academic Press Fribourg, 2014. ISBN 978-3-7278-1758-8


Notae |



  1. Plinius Maior XXXVII,135.


  2. Arnobius, Adversus nationes VI,11. Henricus Lammens (1919), Le culte des bétyles et les processions religieuses chez les Arabes préislamites. Confer lapidem nigrum in Arabia hodieque Meccae veneratum.


  3. Arnobius VII, 49-51. Appianus, Ann. LVI,233.


  4. Servius, ad Aenidem I.724 ː Apud Cyprios Venus in modum umbilici, uel, ut quidam uolunt, metae colitur. Tacitus, Historiae II.3 ː simulacrum deae non effigie humana, continuus orbis latiore initio tenuem in ambitum metae modo exurgens, set ratio in obscuro. Imaginem photographicam invenies in 'Chypre, l'île où naquit la déesse de l'amour', L'Archeologue 2018/2019, 148 p.10


  5. Genesis 28:11-22. Flavius Iosephus, Ant. Iud. I.284


  6. Pierre Chantraine, Dictionnaire étymologique de la langue grecque, Parisiis, 1968.







Popular posts from this blog

Garniga Index Insigne | Geographia | Ethnográphia | Oeconomia | Historia | Clari cives | Urbis administratio | Ecclesia Catholica Romana | Fractiones, vici et loci in municipio | Municipia finitima | Nexus interni Nexus externi | Pinacotheca | Notae | Tabula navigationis° ′ ″ Sept., ° ′ ″ Ort.Pagina interretialisPagina officialisTovazzi Giangrisostomo OFM - NOTITIA ECCLESIARUM TRIDENTINAE CIVITATIS AC DIOECESIS Clerus et Diocesis Tridentina exeunte anno 1826Amplifica

Saint-André (Pyrenaeus Orientalis) Nexus interni Nexus externi | Tabula navigationisOpenStreetMapGeoNames66168De hoc commune apud cassini.ehess.frHuius communis pagina interretialisAmplifica

Is there a way to get `mathscr' with lower case letters in pdfLaTeX?mathscr (LaTeX or XeLaTeX)Blackboard bold characterssome greek letters disappear from PDFs included with includegraphicsBeamer 3.30 with helvet - Problem with upper-case Greekpoor man's condensed with pdflatexlower case calligraphic letters in mathdesignHeadings with Trajan fontA calligraphic font with small (lowercase) lettersHow to use mathbbol only for greek and lowercaseA calligraphic font with lowercase letters, using mathscr style and not boldedIs there a way to write slanted non-italic (especially bold/bb lowercase) letters in math mode?