Hunc cecinere diem Parcae Notae | Bibliographia | Nexus externi | Tabula navigationisTextus apud archive.orgTextus
Scripta saeculo 1 a.C.n.Litterae Latinae aevi AugustaniCarminaTibullus
TibullitriumphoMarcus Valerius Messalla CorvinusAquitanis25 Septembris27 a.C.n.Iohannes Henricus VossTheodisce1810

"Tibullus apud Deliam" a Laurentio Alma-Tadema anno 1866 fictus
Hunc cecinere diem Parcae fatalia nentes stamina incipit elegia septima libri primi carminum sub nomine Tibulli nobis traditorum. Hoc carmen initium capit a triumpho quem celebravit Marcus Valerius Messalla Corvinus de Aquitanis die 25 Septembris 27 a.C.n.; Tibullus enim comes fuit Messallae in expeditione sua Gallica:
- Hunc fore, Aquitanas posset qui fundere gentes,
- Quem tremeret forti milite victus Atax.
- Evenere: novos pubes Romana triumphos
- Vidit et evinctos bracchia capta duces;
- At te victrices lauros, Messalla, gerentem
- Portabat nitidis currus eburnus equis.
- Non sine me est tibi partus honos: Tarbella[1]Pyrene
- Testis et Oceani litora Santonici,
- Testis Arar Rhodanusque celer magnusque Garunna,
Carnutis et flavi caerula lympha Liger. (Tibullus, Elegiae 1.7.3-12)
- Hunc fore, Aquitanas posset qui fundere gentes,
Iohannes Henricus Voss elegiam Theodisce vertit annoque 1810, commentario erudito subiuncto, edere curavit.
Notae |
↑ "Tarbella" Scaliger (cf. Aquae Tarbellicae); "tua bella" mss.
Bibliographia |
- Johann Heinrich Voss, interpr., Albius Tibullus und Lygdamus (Tubingae: Cotta, 1810) pp. 90-101 .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visitedcolor:gray.mw-parser-output .existinglinksgray a.newcolor:#ba0000.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visitedcolor:#a55858
(Theodisce) Textus apud archive.org
Nexus externi |
Textus apud The Latin Library
(Latine)
