Tepalum Flores tepalis praediti | Bibliographia | Tabula navigationis

Morphologia plantarum


metathesisbotanicaveperianthiipetalumcorollasepalumcalyceplantarum florentiumAmborellaDe Craene2007pollinationianimalibusverticillusalabastrumpollinatoresmonocotyledonestulipasliliaTulipaAnemonesepalaHelleborussepala




Tepalum (metathesis nominis petali) in arte herbaria botanicave est liberum perianthii segmentum quae perspicue non est petalum (in corolla) vel sepalum (in calyce). Cum petala et sepala sunt inter se similes, vel petala absunt et sepala sunt colorata, tales exteriores floris structurae appellantur tepala.




Flos lilii ostendit tepala: tria interioria sunt petala; tria exterioria sunt sepala.




Flos Hellebori viridis tepala viridia ostendit.


Tepala habentur esse avitus plantarum florentium status. Amborella, prima in evolutione plantarum florentium separavisse putata (De Craene, 2007), flores tepalis distinctos non habet. Ergo, distincta petala et sepala a "differentatione" oriunda erant, pollinationi ab animalibus probabiliter respondentia. In quotidianis floribus hodiernis, primus verticillus organorum sepala facit, conformata ut alabastrum crescens protegant, dum alter verticillus petala facit, conformata et saepe colorata ut pollinatores attrahant.


In nonnullis plantis, floribus non sunt petala, et omnia tepala sunt sepala, modificata ut ad petala accedant; talia organa appellantur petaloida—exempli gratia, sepala plantarum generis Hellebori.


Tepala non differentiata inter monocotyledones sunt communia. Inter tulipas, exempli gratia, primo et alteri verticillis sunt formae quae petala videntur; hae fundo conligantur ut magnam speciosamque partibus sex structuram conforment. Inter lilia, organa in primo verticello ab organis in altero sunt separata, sed omnia eadem videntur; itaque, omnes partes speciosae saepe appellantur tepala.


Usus vocis tepali est inconstans: alii auctores mentionem "petalorum et sepalorum" faciunt; alii voce tepalo in eodem contextu utuntur.



Flores tepalis praediti |



Bibliographia |


  • Bailey, Liberty Hyde, et Ethel Zoe Bailey, editores. 1976. Hortus Third: A Concise Dictionary of Plants Cultivated in the United States and Canada. Rev. ed. Novi Eboraci: Macmillan.

  • Davis, P. H., et J. Cullen. 1979. The identification of flowering plant families, including a key to those native and cultivated in north temperate regions. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-29359-6.

  • De Craene, Louis P. Ronse. 2007. "Are Petals Sterile Stamens or Bracts? The Origin and Evolution of Petals in the Core Eudicots." AOBPreview, 18 Maii. DOI 10.1093/aob/mcm076.

  • Jones, Samuel B., et Arlene E. Luchsinger. 1979. Plant Systematics. Novi Eboraci: McGraw-Hill. ISBN 0-07-032795-5.

  • Rost, Thomas L. 1984. Botany: A Brief Introduction to Plant Biology. Editio altera. Thomas L. Rost et al. Novi Eboraci: Wiley. ISBN 0-471-87454-X.

  • Weberling, Focko. 1989. Morphology of Flowers and Inflorescences. Conversus ab R. J. Pankhurst. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-25134-1.


Popular posts from this blog

Dapidodigma demeter Subspecies | Notae | Tabula navigationisDapidodigmaAfrotropical Butterflies: Lycaenidae - Subtribe IolainaAmplifica

Constantinus Vanšenkin Nexus externi | Tabula navigationisБольшая российская энциклопедияAmplifica

Gaius Norbanus Flaccus (consul 38 a.C.n.) Index De gente | De cursu honorum | Notae | Fontes | Si vis plura legere | Tabula navigationisHic legere potes