Interceptio regiminis Subitaneae conversiones involutoriae | Subitaneae conversiones evolutoriae | Notae | Tabula navigationis

Res novae


bellum civilenovae resnotionemhistoriographi




Interceptio regiminis[1] est subitanea rerum conversio,[2] qua imperandi potestas dominis legitimis aufertur subito adsultu nonnullorum militum civiumve, interdum adiuvante alia aliqua civitate. Cui eversioni rerum publicarum prodest, si maior pars militum et civium ea quae geruntur aequo animo patiuntur inque ea conversione adquiescunt. Nam nisi ita fiat, periculum est, ne bellum civile exardeat. In regimine intercipiendo praesidia administrativa occupari solent, potissima instrumenta multimedia ab opera detineri, primoresque civitatis comprehendi aut in exsilium eici.


Interceptio regiminis et novae res confines sunt dictiones, quarum definitio ardua est, nam in sermone cotidiano de contrariis voluntatibus et opinionibus agi videtur. Utrum de interceptione regiminis an de novis rebus agatur, modo ex post facto aestimari potest. Quae cum ita sint, constat 'interceptionem regiminis' notionem utilem esse ea tantum condicione, ut historiographi sine ira et studio ea uti possint voce analytica bene circumscripta. Interceptio subito fit et saepe brevi in cassum cadit.



Subitaneae conversiones involutoriae |


Creberrimae sunt, individuales libertates secant, iura hominum non verentur et oppositores violente reprimunt:



  • 1917: Russia


  • 1935: Graecia


  • 1936: Franciscus Franco Bahamonde in Hispania


  • 1943: Argentina


  • 1947: Thailandia


  • 1952: Aegyptus


  • 1953: Irania


  • 1954: Paraquaria


  • 1948: Venetiola


  • 1962: Argentina


  • 1964: Brasilia


  • 1966: Argentina


  • 1967: Graecia


  • 1969: Muammar al-Gaddafi in Libya


  • 1973:

    • Ioannes Maria Bordaberry Arocena in Uraquaria


    • Augustus Pinochet Ugarte in Chilia



  • 1976: Argentina


  • 1980: Turcia


  • 1981: conatus die 23 Februarii in Hispania


  • 1999: Pervezus Musharraf in Pacistania


  • 2006: Thailandia


  • 2014: Crimaea in Ukrainia


  • 2016: Turcia


Subitaneae conversiones evolutoriae |


Inusitatae sunt, et a progressitis militaribus fieri solent ad tollendas dictaturas et ad denuo instituenda civitatis instituta.



  • 1910: in Mexico, Res Novae Mexicanae, die 10 Novembris


  • 1958: in Venetiola, Res Novae diei 23 Ianuarii


  • 1974: in Lusitania , Res Novae Caryophyllorum


Notae |



  1. Haec appellatio in Vicipaedia nata est. Meliorem dictionem, si quam extra Vicipaediam reppereris aut ipse inveneris, pro ea supponere licet.


  2. Lexicon Recentis Latinitas, s.v. "putsch"









Popular posts from this blog

Garniga Index Insigne | Geographia | Ethnográphia | Oeconomia | Historia | Clari cives | Urbis administratio | Ecclesia Catholica Romana | Fractiones, vici et loci in municipio | Municipia finitima | Nexus interni Nexus externi | Pinacotheca | Notae | Tabula navigationis° ′ ″ Sept., ° ′ ″ Ort.Pagina interretialisPagina officialisTovazzi Giangrisostomo OFM - NOTITIA ECCLESIARUM TRIDENTINAE CIVITATIS AC DIOECESIS Clerus et Diocesis Tridentina exeunte anno 1826Amplifica

Is there a way to get `mathscr' with lower case letters in pdfLaTeX?mathscr (LaTeX or XeLaTeX)Blackboard bold characterssome greek letters disappear from PDFs included with includegraphicsBeamer 3.30 with helvet - Problem with upper-case Greekpoor man's condensed with pdflatexlower case calligraphic letters in mathdesignHeadings with Trajan fontA calligraphic font with small (lowercase) lettersHow to use mathbbol only for greek and lowercaseA calligraphic font with lowercase letters, using mathscr style and not boldedIs there a way to write slanted non-italic (especially bold/bb lowercase) letters in math mode?

Saint-André (Pyrenaeus Orientalis) Nexus interni Nexus externi | Tabula navigationisOpenStreetMapGeoNames66168De hoc commune apud cassini.ehess.frHuius communis pagina interretialisAmplifica