Marsyas Fabula | Fontes antiqui | Fontes posteriores | Tabula navigationiscorrigas

Mythologia Graeca


satyrustibiasMinervaApollinemMidalyramNymphae








Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.


Fabula |





Apollo et Marsyas, tabula a Van Loo anno 1735 picta 


Marsyas (Marsyas aut Marsya, ae, m. Graece : Μαρσύας), Oeagri (Oeagrus, i, m.Graece : Οἴαγρος) aut Hyagnis (Hyagnis, is, m. Graece : Ὑάγνις) aut Olympi (Olympus,i,m. Graece : Ὄλυμπος) filius (auctores enim de patre discrepant), Phrygius satyrus fuit.


Phryx quidem egregie tibias inflabat, quarum nonnumquam inventor habetur, plerumque Minerva (Minerva, ae, f.). Dea autem aliquando prope fontem in Ida eas abiecerat quod buccae deformissime tumescerent dum inflat et imprecata est ut quisquis instrumentum sustulisset poenam impudentia dignam susciperet.


Marsyas vero tibias forte inventas sustulit et cum primum eas miraretur ignorans quomodo uteretur se tam assidue exercebat ut in dies suaviores sonos faceret. Iam tamen palam gloriabatur se longe optimum musicum esse. Itaque Apollinem (Apollo, inis,m. Graece : Ἀπόλλων) provocavit qui certamen accepit dummodo victus victoris voluntati obsequeretur. Iudicibus autem Musis Midaque (Midas,ae, m. Graece : Μίδας) sumptis dubium erat uter melior musicus esset. Tandem Apollo lyram versavit et iterum modulatissime cecinit. Marsyas vero non potuit idem tibiis facere ut deus victor declararetur.




Sarcophagus de musico certamine inter Apollinem et Marsyan  p.Chr.n. , in Museo Lupariensi Lutetiae servatus


Satyrum autem Apollo quippe qui superbior fuisset horribili supplicio damnavit. Victus enim tibicen in arbore alta suspensus est et cutis, membratim a deo ipso direpta, in spelunca defixa. Quem Nymphae, Fauni Satyrique fletum venerunt et lacrimae , sanguini mixtae, effusae sunt in flumen quod Marsyas appellatum est.



Fontes antiqui |


Apollodorus, Atheniensis Bibliothecae libri : I, 4, 2


Diodorus Siculus, Bibliotheca historica , III, 59 ; V, 75, 3


Hérodotus, Historiae ,VII, 26


Hyginus, Fabulae , CLXV


Ovidius, Fasti, VI, 695–709


Ovidius, Metamorphoses, VI, 382–400


Pausanias, Descriptio Graeciae, II, 7 ; X, 30, 9


Plato, Convivium, 215a


Xenophon , Anabasis I,2,8



Fontes posteriores |


Dante, Divina Comoedia, « Paradisus » 1, 13-21


José-Maria de Heredia, Les Trophées, « Marsyas » (1893)


Zbigniew Herbert, « Apollo i Marsjasz» (1957)


Tony Harrison,The Trackers of Oxyrhynchus (1990)


Yves Bonnefoy , Les Planches courbes, La pluie d'été :  « Les chemins I » (2001)







Popular posts from this blog

Dapidodigma demeter Subspecies | Notae | Tabula navigationisDapidodigmaAfrotropical Butterflies: Lycaenidae - Subtribe IolainaAmplifica

Constantinus Vanšenkin Nexus externi | Tabula navigationisБольшая российская энциклопедияAmplifica

Gaius Norbanus Flaccus (consul 38 a.C.n.) Index De gente | De cursu honorum | Notae | Fontes | Si vis plura legere | Tabula navigationisHic legere potes