Tonsus Romanus Capilli Muliebres in tempore Imperii Romani | Notae | Tabula navigationis6.500.32.23.6728:51.1913:158-64Amplifica

Roma antiquaTonsuraCultura Romae antiquae


capillosRomanorumImperiimuliebriscapillosIuvenaliscalamistroaureiseburneisargenteisMargaritaesmaragdihirudibuscinerebuxeoflavuscrocoOvidius







Icon apps query.svg

Haec pagina scripta est a tirone, qui nondum Latinitate callidissima utitur.
Usor Latinitatis callidior textum inspiciat, errores corrigat resque auctori explicet.


Effigies mulieris


Tonsus Romanus significat modos tonsurae, seu capillos gerendi, quae fuerunt in aetate Romanorum



Capilli Muliebres in tempore Imperii Romani |


Per tempus Imperii, Romanus muliebris tonsus valde implicatus erat, ac eo magis implicatus fiebat, quo latius Imperium crescebat. Imperium Romanum, quod regnum inter gentes habebat, gazas barbaras importabat, quae concorporabantur in tonsu Romano. At divitibus feminis solis gerere tonsum implicatum licebat. Harum rerum saepe indicia in effigiebus reperimus.


Romani putaverunt capillos valde eroticos esse, qua de causa feminae operam dare solebant fingendis capillis. Ab altera parte, eadem de causa, capilli etiam cum pudicitia implicabantur, ergo feminae gerebant velamina ut cupiditatem virorum arcerent.


Forma capillorum speciosa erat. Iuvenalis scripsit capillos feminarum valde praecelsos esse:


“tanta est quaerendi cura decoris. tot premit ordinibus, tot adhuc conpagibus altum aedificat caput”[1]

Hi tonsus fiebant contexendo et cripando, quod fiebat calamistro, nempe cylindro metallico calefacto. Pauperes acibus ligneis in crinibus, divites autem acibus aureis, eburneis, crystallinis et argenteis utebantur. Acus imaginibus deorum et globulis ornabantur. Margaritae, smaragdi, et aurum tonsibus addebantur, quod etiam ostendit Imperii Romani commercium, quia margaritae, smaragdi, et aurum non in Italia inveniuntur.


Colorare capillos in pretio erat inter feminas. Fuci fiebant materia naturali, e.g. fucus niger fiebat hirudibus: “capillum denigrant sanguisugae, quae in vino nigro diebus XXXX computuere,”[2] ruber autem ex cinere buxeo et adipe animali. Hic ruber fucus erat e Gallia oriundus:


“Discutit et ungulae asini vel equi cinis ex oleo vel aqua inlitus et urina calefacta et bovis ungulae cinis ex aqua, fimum quoque ferens ex aceto, item sebum caprinum cum calce aut fimum ex aceto decoctum testesque vulpinis. Prodest et sapo, Galliarum hoc inventum rutilandis capillis.” [3]

Fucus flavus fiebat croco. Ovidius etiam de fucis scripsit.[4]



Notae |



  1. Iuvenalis, Saturae 6.500.


  2. Plinius Maior, Naturalis Historia, 32.23.67


  3. Plinius Maior, Naturalis Historia, 28:51.191


  4. Ovidii Ars Amatoria, 3:158-64


.mw-parser-output .stipulapadding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto.mw-parser-output .stipula td.cell1background:transparent;color:white



stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!

Popular posts from this blog

Saint-André (Pyrenaeus Orientalis) Nexus interni Nexus externi | Tabula navigationisOpenStreetMapGeoNames66168De hoc commune apud cassini.ehess.frHuius communis pagina interretialisAmplifica

Index Asteroidum 16001-17000 Tabula navigationis

Was Objective-C really a hindrance to Apple software development? Announcing the arrival of Valued Associate #679: Cesar Manara Planned maintenance scheduled April 23, 2019 at 23:30 UTC (7:30pm US/Eastern)Was there any commercially available graphical interfaces before the apple Lisa?What was the first language with regexes?Unknown Apple to VGA adapterWhat was this Apple external CRT monitor that looked like an iMac G3?A good method for formatting a modern device in HFS (Not HFS+)What Apple computers are shown in this MacBook Pro Reveal video?Help identify old Apple game from 80s (Apple II, Apple IIGS)First language designed to be embedded?What exactly did Sony contribute to the original Apple PowerBook?How was it back then in 1984, when the Apple II had color, and the new Macintosh didn't?