Algorithmus Etymologia | Notae | Nexus interniTabula navigationispp.127-128pp.132-134Amplifica
L +1Latinitas +1 (bona)AlgorithmiInformaticaVerba Arabica mutuata
mathematicainformaticadatumArabicummathematiciastronomiPersici825librumnumeros Arabicos1143Adelardo BathensiRoberto CastrensiBalthasar Boncompagni1857numerorum ArabicorumGraeco
- Haec pagina agit de methodo mathematica; de viro mathematico vide Algorismus
Algorithmus[1] in mathematica et informatica est series finita praeceptorum consecutivorum ad problema datum solvendum.
Etymologia |
Algorithmi nomen haud est aliud ac nomen Latinizatum Arabicum al-Ḫwarizmi (الخوارزمي), mathematici et astronomi Persici. Is anno circiter 825 librum (nunc deperditum) scripsit de usu numerorum Indicorum (quos nunc numeros Arabicos appellamus). Hoc opus, anno 1143 ab Adelardo Bathensi aut Roberto Castrensi versum Latine (cui versioni Balthasar Boncompagni anno 1857 titulum Algoritmi de numero Indorum dedit), apud Europaeos notitiam et usum numerorum Arabicorum introduxit. Nomen auctoris Latinum tamen mox pro nomine ipsius rationis computandi ab eo descriptae habitum est. Recentior eius nominis usus cum th scripto fortasse attribuendus est ad suspicionem falsam cognationis cum nomine Graeco ἀριθμός (arithmos), i.e. numerus.[2][3]
Notae |
↑ Legitur etiam algorismus, algoritmus, algarismus, et multa cetera
↑ Raja Tazi, Arabismen im Deutschen (1998), pp.127-128 et pp.132-134
↑ J.D. Latham, 'Arabic into Medieval Latin', Journal of Semitic Studies, 17 (1972), pp.47-48
Nexus interni
- Algebra
- Algorithmus geneticus
- Analysis numerica
- Machina Turing
- Structura datorum
.mw-parser-output .stipulapadding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto.mw-parser-output .stipula td.cell1background:transparent;color:white
Haec stipula ad informaticam spectat. Amplifica, si potes! |