Cauliculus Bruxellanus Index Eius origo | In coquina | Ordo Crambotomorum | Notae | Nexus externi | Tabula navigationisOrdo Crambotomorum sive Kuulkappers.

BruxellaeHolera


Pago Bruxellano






Lanx refertissima cauliculis Bruxellanis.




Cauliculi Bruxellani in agro crescunt.


Cauliculus Bruxellanus,[1] vulgo petit chou de Bruxelles aut spruitkool apud Belgas, sive Ysgewyll Brwsel apud Britannos, sive Brussels sprout apud Anglos, sive Rosenkohl apud Germanos, sive Брюссельская капуста apud Russos, sive brysselinkaali vel ruusukaali apud Finnos, est novum genus brassicae edibilis quae saeculo XVI creatum est in Pago Bruxellano praecipue in vico Sancti-Aegidii.


Botanistae sermone suo latino peculiari paululumque barbaro eum nominant Brassicam oleraceam gemmiferam, etenim brassicae parvulae crescunt ut gemmae secundum longum scapum saepe unius metri, et eum ponunt in familia Brassicacearum generis Brassicoidearum.


Bis dat fructus in anno. Folia rotunda minimeque dentata sunt, inter quae apparent flores coloris leviter caerulei.


Cauliculi carpuntur tempore hiberno, non omnes eodem momento, sed primum qui in parte inferiore scapi creverunt quippe qui sint ante alios maturi propterea quod magis sucos terrae valuerunt haurire. Postea ut fit etiam pro uvis pretiosis fructus superiores cum fiunt maturi percipiuntur.




Index





  • 1 Eius origo


  • 2 In coquina


  • 3 Ordo Crambotomorum


  • 4 Notae


  • 5 Nexus externi




Eius origo |


Species cauliculi Bruxellani creata est sensim pedetentim atque gradatim ab agricolis Bruxellanis post multas copulationes brassicarum variarum seligendo eas quibus fructus erant minimi frequentioresque. Saeculo enim XIV numerus inhabitantium urbis Bruxellarum magis magisque crevit, ita ut agricolae qui in suburbio colerent olera, debuerent multo plus producere. Facilius fuit parvulos cauliculos in minimo spatio terrae quam magnas brassicas colere. Haec cultura praecipue in vico Bruxellano Opbruxellarum sive Sancti-Aegidii efficiebatur ita ut nunc semper incolae vici Sancti-Aegidii vocarentur kuulkappers, quod est κραμβοτόμοι sive caulium sectores.



In coquina |


Cauliculi Bruxellani calidi eduntur sive simpliciter in aqua cocti, sive assati, sive crustulati, possuntque etiam post coctionem frigefacti inter acetaria proponi. Non crudi eduntur. Eduntur cum sunt recentes tempore hiberno, sed nunc propter technicas modernas refrigerationis etiam aestate comeduntur sed tunc eorum sapor atque virtus nutritiva minime post defrigerationem valent.



Ordo Crambotomorum |


Nunc ad gloriam et historiam cauliculorum Bruxellanorum celebrandas, constitutus est in communi Bruxellano Sancti-Aegidii sive Opbruxellarum, Ordo sive Nobile Sodalitium Crambotomorum (vulgo Kuulkappers) qui concilia in palatio communali Sancti Aegidii habet.



Notae |



  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)



Nexus externi |


  • Ordo Crambotomorum sive Kuulkappers.

Popular posts from this blog

Garniga Index Insigne | Geographia | Ethnográphia | Oeconomia | Historia | Clari cives | Urbis administratio | Ecclesia Catholica Romana | Fractiones, vici et loci in municipio | Municipia finitima | Nexus interni Nexus externi | Pinacotheca | Notae | Tabula navigationis° ′ ″ Sept., ° ′ ″ Ort.Pagina interretialisPagina officialisTovazzi Giangrisostomo OFM - NOTITIA ECCLESIARUM TRIDENTINAE CIVITATIS AC DIOECESIS Clerus et Diocesis Tridentina exeunte anno 1826Amplifica

Is there a way to get `mathscr' with lower case letters in pdfLaTeX?mathscr (LaTeX or XeLaTeX)Blackboard bold characterssome greek letters disappear from PDFs included with includegraphicsBeamer 3.30 with helvet - Problem with upper-case Greekpoor man's condensed with pdflatexlower case calligraphic letters in mathdesignHeadings with Trajan fontA calligraphic font with small (lowercase) lettersHow to use mathbbol only for greek and lowercaseA calligraphic font with lowercase letters, using mathscr style and not boldedIs there a way to write slanted non-italic (especially bold/bb lowercase) letters in math mode?

When a company launches a new product do they “come out” with a new product or do they “come up” with a new product?quality product or product qualityIf potato chips come in contact with humid air, they become what?The difference between 'What's new with that' and 'What's new in that'When to use “come” & when to use “go”?I wanted the free evenings for going out with friendsI don't understand the structure in this Steve Jobs sentence “Our hardware team got to cranking out a new Mac”?none has come up withHow does the word “screaming” modify the verb phrase “come out”?What is the difference between 'come' and 'go' when they use figuratively?How to understand the usage of 'one' in “out of the company of one Hermione Granger”