Idololatria IndexNexus interni Notae | Bibliographia | Nexus externi | Tabula navigationis"''idolater'' at Wordnik""De Tien Geboden, gekopieerd in Amsterdam door Jekuthiel Sofer,"Idolum antiquum (saeculum 13 a.C.n.) in Russia Septentrionali inventum,
IdololatriaPolytheismusRes Iudaeo-Christianae
Graceveneratioidoliimago cultusdeitasreligionibus AbrahamicisopinionesreligionibusMoresprophetaesancticlericihominisanimalistheologiChristianiSanctum PaulumreligiosasvitaecatechismusEcclesiae CatholicaepaganamDeiveneraturdeisatanismusauctoritashedonismusrassismuscivitaspecuniasocietatibusIslamicisius sariapoenam capitalemreligionisaniconismusculturasiconoclasmushistoria
Idololatria (Grace εἰδωλολατρία < εἰδωλολάτρης[1] < εἴδωλον 'imago, figura' + -λάτρης < λάτρις 'venerator' vel λατρεύειν 'venerari' < λάτρον 'pensio') est veneratio idoli vel rei corporealis sicut imago cultus ut deitas, vel usus quasi veneratio habitus, sicut formae creatae honoratae et cultae. In omnibus religionibus Abrahamicis idololatria vehementer prohibetur, quamquam opiniones de quod idololatria est intra et inter eas discrepare possunt. In aliis religionibus, usus imaginum cultorum probatur. Quales autem imagines, notiones, et res idololatriam constituunt res aliquantulae contentionis saepe est.
Mores idololatria habiti vel fortasse habiti comprehendere possunt creationem ullius generis imaginis deitatis, vel aliarum figurarum magni momenti religiosi, sicut prophetae, sancti, et clerici, et creatio imaginum ullius hominis vel animalis ususque symbolorum religiosorum vel profanorum. Praeterea, theologi Christiani, Sanctum Paulum sequentes, notionem extenderunt ut nimium et haud aptum comprehendat aliarum religionis proptietatum momentum, vel non religiosas vitae proprietates ad summum, imaginibus etiam adeo absentibus. Exempli gratia, catechismus Ecclesiae Catholicae dicit: "Idololatria non solum venerationem falsam paganam attingit." Homo idololatriam admitit quandocumque rem creatam in loco Dei veneratur et revereretur, num sit dei, vel daemones (exempli gratia satanismus), auctoritas, hedonismus, rassismus, maiores, civitas, pecunia, etc."[3] In nonnullis societatibus Islamicis ultraconservativis quae ius saria sequuntur, qui idola venerantur ad poenam capitalem damnari possunt.[4]
Evitare usum imaginum religionis causa aniconismus appellatur. Destructio imaginum religiosarum intra certas culturas iconoclasmus appellatur, cuius fuerunt in historia multi casus maiores.
Index
1 Nexus interni
2 Notae
3 Bibliographia
4 Nexus externi
Nexus interni
- Bibliolatria
- Epeolatria
- Fetischismus
Notae |
↑ "''idolater'' at Wordnik". Wordnik.com
↑ "De Tien Geboden, gekopieerd in Amsterdam door Jekuthiel Sofer," http://cf.uba.uva.nl (Bibliotheca Rosenthaliana).
↑ Catechism of The Catholic Church, pars 2113, p. 460 (Geoffrey Chapman, 1999).
↑ Zollner 2008:87.
Bibliographia |
- Zollner, Barbara H. E. 2008. The Muslim Brotherhood: Hasan Al-Hudaybi and Ideology. Routledge. ISBN 9781134077670.
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Idololatriam spectant. |
Vide idolatry in Victionario. |
Idolum antiquum (saeculum 13 a.C.n.) in Russia Septentrionali inventum, galich.com